THASILO

THASILO
THASILO
seu Thassilo, Tassilo, Bavariae Dux nepos Pipini Galliae REgis fidem huic sancte iuratam non servavit, sed cum Longobardorum rege, socero suo, foedere initô, frustra fuit. Idem, cum erga Carolum M. perfide ageret, excommunicatus et huius atmis expositus, pacem petit, Theudone filiô obside datô. Verum cum uxoris instinctu, nova moliretur, una cum filio ad mortem damnatus, et, ad mitiora inclinante Carolô, in Monasterium detrusus est, A. C. 788. Aimoin l. 4. Otto Frising. l. 5. Hunc an alium, per Danckonem filium Comites Zollerios, hodiernae familiae Brandeburgicae progenitores, per alium Gotboldum Habspurgios et Columnios prosevisse quidam volunt. Certe Danckonem arcem Zolleranam A. C. 829. tenuisse a certo parum abest.
Eius posteri illâ graduum serie enumeratur, Rudolfus, sub Henrico Aucupe, Otto, wolfgangus, Fridericus II. et III. Burcardus, caesus ex partibus Rudolfi Anticaesaris ad Mesburgum A. C. 1080. Fridericus IV. Rudolfus II. fratrer Friderici V. Fridericus VI. Comites Zollerani a patre in filium transmissâ successione: cuius filii Fridericus Burggravios Norimbergenses, Eitelfridericus veto Zollerenses hodiernos genuêre. Ex fratre vero Danckonis Gorbaldo, non sine ratione Comites Saulgaviae, Sigmaringae, Landenbergae et Pfullendorfii, celebres et affinitatibus illustres, deducuntur. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor. in Fam. Zollerio Brandeburgica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • TASSILO — vide Thasilo …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”